Feast of St. John, Apostle and Evangelist
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Sung Text
Introit
Text is not available yet in this language.
Reading
Epistle
Eccli 15:1-6
Lectio libri Sapiéntiæ
Qui timet Deum, fáciet bona: et qui cóntinens est justítiæ, apprehéndet illam, et obviábit illi quasi mater honorificáta. Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos, et in médio ecclésiæ apériet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hereditábit illum, Dóminus, Deus noster.
Sung Text
Gradual and Alleluia
Joann 21:23; 21:19; Joann 21:24
Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur,
V. Sed: Sic eum volo manére, donec véniam: tu me séquere.
Allelúja, allelúja.
V. Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus. Allelúja.
Reading
Gospel
Joann 21:19-24
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Joánnem
In illo témpore: Dixit Jesus Petro: Séquere me. Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te ? Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére, donec véniam, quid ad te? tu me séquere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam: quid ad te? Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimónium ejus.
Sung Text
Offertory
Text is not available yet in this language.
Sung Text
Communion
Joann 21:23
Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam.