Epiphany of Our Lord
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Malach 3:1; 1 Par 29:12; Ps 71:1
v. Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium.
Deus, judÃcium tuum Regi da: et justÃtiam tuam FÃlio Regis.
v. Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium.
Epistle
Is 60:1-6
Léctio IsaÃæ Prophétæ
Surge, illumináre, Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce, ténebræ opérient terram et calÃgo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fÃlii tui de longe vénient, et fÃliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
Gradual
Isa 60:6; 60:1
Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
V. Surge et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est. Allelúja, allelúja
Alleluia
Matt 2:2
VÃdimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.
Gospel
Matt 2:1-12
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce, Magi ab Oriénte venerunt Jerosólymam, dicéntes: Ubi est, qui natus est rex Judæórum? Vidimus enim stellam ejus in Oriénte, et vénimus adoráre eum. Audiens autem Heródes rex, turbatus est, et omnis Jerosólyma cum illo. Et cóngregans omnes principes sacerdotum et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixérunt ei: In Béthlehem Judæ: sic enim scriptum est per Prophétam: Et tu, Béthlehem terra Juda, nequáquam mÃnima es in princÃpibus Juda; ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël. Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dÃdicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis: et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. Qui cum audÃssent regem, abiérunt. Et ecce, stella, quam vÃderant in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat Puer. Vidéntes autem stellam, gavÃsi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum, invenérunt Púerum cum MarÃa Matre ejus, (hic genuflectitur) et procidéntes adoravérunt eum. Et, apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus et myrrham. Et respónso accépto in somnis, ne redÃrent ad Heródem, per aliam viam revérsi sunt in regiónem suam.
Offertory
Ps 71:10-11
Reges Tharsis, et Ãnsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.
Communion
Matt 2:2
VÃdimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.