All Mass Readings

Dedication of the Church of Saint Michael Archangel

1962 Roman MissalTuesday, September 29, 2026Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Ps 102:20; Ps 102:1

Chant link pending

v. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.

Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.

v. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.

Reading

Epistle

Apoc 1:1-5

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli

In diébus illis: Significávit Deus, quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et audit verba prophetíæ hujus: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ, qui diléxit nos et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Ps 102:20; 102:1

Chant link pending

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.

V. Benedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea, nomen sanctum ejus.

Allelúja, allelúja.

V. Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in prœ́lio: ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja.

Reading

Gospel

Matt 18:1-10

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et projíce abs te: bonum tibi est ad vitam ingrédi débilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem niitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et projice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Sung Text

Offertory

Apoc 8:3; 8:4

Chant link pending

Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascendit fumus arómatum in conspéctu Dei, allelúja.

Sung Text

Communion

Dan 5:58

Chant link pending

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula, allelúja.