Birth of Saint Philomena
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Epistle
Tit 3:4-7
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Titum
CarÃssime: Appáruit benÃgnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus iustÃtiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis SpÃritus Sancti, quem effúdit in nos abúnde per Iesum Christum, Salvatórem nostrum: ut, iustificáti grátia ipsÃus, herédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ: in Christo Iesu, Dómino nostro.
Gospel
Luc 2:15-20
Sequéntia + sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Pastóres loquebántur ad Ãnvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes, et invenérunt MarÃam, et Ioseph, et Infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. MarÃa autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastores, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audÃerant et vÃderant, sicut dictum est ad illos.