All Mass Readings

Ascension Thursday

1962 Roman MissalThursday, May 14, 2026Ascensiontide

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Acta 1:11; Ps 46:2

Chant link pending

v. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja.

Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.

v. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja.

Reading

Epistle

Act 1:1-11

Léctio Actuum Apostólorum

Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis - inquit - per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cœlum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Ps 46:6; Ps 67:18-19

Chant link pending

Allelúja, allelúja.

Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ. Allelúja.

V. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.

Reading

Gospel

Marc 16:14-20; Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis, nec ulterius accenditur, nisi in Sabbato Pentecostes ad benedictionem Fontis; Marc 16:14-20; Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum

In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

[Evangelium](rubrica 1960)

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum.

Offertory

Ps 46:6

Chant link pending

Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.

Sung Text

Communion

Ps 67:33-34

Chant link pending

Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.