Annunciation of the Blessed Virgin Mary
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 44:13; 44:15-16; Ps 44:2
v. Vultum tuum deprecabúntur omnes dÃvites plebis: adducéntur Regi VÃrgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætÃtia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
v. Vultum tuum deprecabúntur omnes dÃvites plebis: adducéntur Regi VÃrgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætÃtia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
Is 7:10-15
Lectio IsaÃæ Prophétæ
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: AudÃte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homÃnibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concÃpiet et páriet fÃlium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elÃgere bonum.
Gospel
Luc 1:26-38
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad VÃrginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen VÃrginis MarÃa. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedÃcta tu in muliéribus. Quæ cum audÃsset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tÃmeas, MarÃa, invenÃsti enim grátiam apud Deum: ecce, concÃpies in útero, et páries fÃlium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et FÃlius AltÃssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem MarÃa ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: SpÃritus Sanctus supervéniet in te, et virtus AltÃssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur FÃlius Dei. Et ecce, ElÃsabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fÃlium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossÃbile apud Deum omne verbum. Dixit autem MarÃa: Ecce ancÃlla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertory
Luc 1:28 1:42
Ave, MarÃa, grátia plena; Dóminus tecum: benedÃcta tu in muliéribus, et benedÃctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Communion
Is 7:14
Ecce, Virgo concÃpiet et páriet fÃlium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.