9th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 53:6-7; Ps 53:3
v. Ecce, Deus adjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ: avérte mala inimÃcis meis, et in veritáte tua dispérde illos, protéctor meus, Dómine.
Deus, in nómine tuo salvum me fac: et in virtúte tua libera me.
v. Ecce, Deus adjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ: avérte mala inimÃcis meis, et in veritáte tua dispérde illos, protéctor meus, Dómine.
Epistle
1 Cor 10:6-13
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
Fratres: Non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt. Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre et bÃbere, et surrexérunt lúdere. Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigÃnti tria mÃlia. Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt. Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt. Itaque qui se exÃstimat stare, vÃdeat ne cadat. Tentátio vos non apprehéndat, nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id, quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum, ut póssitis sustinére.
Gradual
Ps 8:2
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in universa terra!
V. Quóniam eleváta est magnificéntia tua super cœlos.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 58:2
Eripe me de inimÃcis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me lÃbera me. Allelúja.
Gospel
Luc 19:41-47
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Cum appropinquáret Jesus Jerúsalem, videns civitátem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovÃsses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimÃci tui vallo, et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique: et ad terram prostérnent te, et fÃlios tuos, qui in te sunt, et non relÃnquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ. Et ingréssus in templum, cÅ“pit ejÃcere vendéntes in illo et eméntes, dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est. Vos autem fecÃstis illam speluncam latrónum. Et erat docens cotÃdie in templo.
Offertory
Ps 18:9, 10, 11, 12
JustÃtiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judÃcia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.
Communion
Joann 6:57
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.