6th Sunday after Epiphany
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 96:7-8; Ps 96:1
v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audÃvit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fÃliæ Judæ.
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur Ãnsulæ multæ.
v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audÃvit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fÃliæ Judæ.
Epistle
1 Thess 1:2-10
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
Fratres: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fÃdei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes, fratres, dilécti a Deo. electiónem vestram: quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in SpÃritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio SpÃritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Achája. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia et in Achája, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant, qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servÃre Deo vivo et vero, et exspectáre FÃlium ejus de cÅ“lis quem suscitávit ex mórtuis Jesum, qui erÃpuit nos ab ira ventúra.
Gradual
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur Ãnsulæ multæ. Allelúja.
Gospel
Matt 13:31-35
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: SÃmile est regnum cÅ“lórum grano sinápis, quod accÃpiens homo seminávit in agro suo: quod mÃnimum quidem est ómnibus semÃnibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cÅ“li véniant et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locútus est eis: SÃmile est regnum cÅ“lórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farÃnæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.
Offertory
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Communion
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.