5th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 26:7; 26:9; Ps 26:1
v. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne derelÃnquas me neque despÃcias me, Deus, salutáris meus.
Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?
v. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne derelÃnquas me neque despÃcias me, Deus, salutáris meus.
Epistle
1 Pet 3:8-15
Léctio EpÃstolæ beáti Petri Apóstoli
CarÃssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: non reddéntes malum pro malo, nec maledÃctum pro maledÃcto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilÃgere et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. DeclÃnet a malo, et fáciat bonum: inquÃrat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est, qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patÃmini propter justÃtiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis: et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris.
Gradual
Ps 83:10; 83:9
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos.
V. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 20:1
Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: et super salutáre tuum exsultábit veheménter. Allelúja.
Gospel
Matt 5:20-24
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Nisi abundáverit justÃtia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cÅ“lórum. AudÃstis, quia dictum est antÃquis: Non occÃdes: qui autem occÃderit, reus erit judÃcio. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit judÃcio. Qui autem dÃxerit fratri suo, raca: reus erit concÃlio. Qui autem dÃxerit, fátue: reus erit gehénnæ ignis. Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te: relÃnque ibi munus tuum ante altáre et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum.
Offertory
Ps 15:7 et 8
BenedÃcam Dóminum, qui trÃbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
Communion
Ps 26:4
Unam pétii a Dómino, hanc requÃram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.