5th Sunday after Epiphany
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 96:7-8; Ps 96:1
v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audÃvit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fÃliæ Judæ.
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur Ãnsulæ multæ.
v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audÃvit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fÃliæ Judæ.
Epistle
Col 3:12-17
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Fratres: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, vÃscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes Ãnvicem, et donántes vobismetÃpsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vÃnculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetÃpsos psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
Gradual
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 96:1
V. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur Ãnsulæ multæ. Allelúja.
Gospel
Matt 13:24-30
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: SÃmile factum est regnum cÅ“lórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormÃrent hómines, venit inimÃcus ejus, et superseminávit zizánia in médio trÃtici, et ábiit. Cum autem crevÃsset herba et fructum fecÃsset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamÃlias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia? Et ait illis: InimÃcus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collÃgimus ea? Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia eradicétis simul cum eis et trÃticum. SÃnite utráque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: CollÃgite primum zizánia, et alligáte ea in fascÃculos ad comburéndum, trÃticum autem congregáte in hórreum meum.
Offertory
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Communion
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.