All Mass Readings

4th Sunday of Advent

1962 Roman MissalSunday, December 20, 2026
Advent

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Isa 45:8; Ps 18:2

v. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem

Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.

v. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem

Epistle

1 Cor 4:1-5

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios

Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic jam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis júdicer aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico. Nihil enim mihi cónscius sum: sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est. Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicúique a Deo.

Gradual and Alleluia

Ps 144:18; 144:21

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus, qui ínvocant eum in veritáte.

V. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja, allelúja,

V. Veni, Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebis tuæ Israël. Allelúja.

Gospel

Luc 3:1-6

Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam

Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ et Trachonítidis regionis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdotum Anna et Cáipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zacharíæ filium, in deserto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ Prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.

Offertory

Luc 1:28

Ave, María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Communion

Text is not available yet in this language.