4th Sunday after Epiphany
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Sung Text
Introit
Ps 96:7-8; Ps 96:1
v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Reading
Epistle
Rom 13:8-10
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Fratres: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.
Sung Text
Gradual and Alleluia
Ps 101:16-17; Ps 96:1
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Reading
Gospel
Matt 8:23-27
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce, motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obœ́diunt ei?
Sung Text
Offertory
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Sung Text
Communion
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.