3rd Sunday of Lent
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 24:15-16; Ps 24:1-2
v. Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego.
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confÃdo, non erubéscam,
v. Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego.
Epistle
Ephes 5:1-9
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Fratres: Estóte imitatóres Dei, sicut fÃlii carÃssimi: et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetÃpsum pro nobis oblatiónem, et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Fornicátio autem et omnis immundÃtia aut avarÃtia nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitúdo aut stultilóquium aut scurrÃlitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. Hoc enim scitóte intelligéntes, quod omnis fornicátor aut immúndus aut ávarus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fÃlios diffidéntiæ. NolÃte ergo éffici partÃcipes eórum. Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fÃlii lucis ambuláte: fructus enim lucis est in omni bonitáte et justÃtia et veritáte.
Gradual
Ps 9:20; 9:4
Exsúrge, Dómine, non præváleat homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo.
V. In converténdo inimÃcum meum retrórsum, infirmabúntur, et perÃbunt a facie tua.
_
Tract
Ps 122:1-3
Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cœlis.
V. Ecce, sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum.
V. Et sicut óculi ancÃllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri,
V. Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
Gospel
Luc 11:14-28
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Erat Jesus ejÃciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecÃsset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub, prÃncipe dæmoniórum, éjicit dæmónia. Et álii tentántes, signum de cÅ“lo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seÃpsum divÃsum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et sátanas in seÃpsum divÃsus est, quómodo stabit regnum ejus? quia dÃcitis, in Beélzebub me ejÃcere dæmónia. Si autem ego in Beélzebub ejÃcio dæmónia: fÃlii vestri in quo ejÃciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dÃgito Dei ejÃcio dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vÃcerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distrÃbuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. Cum immúndus spÃritus exÃerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens, dicit: Revértar in domum meam, unde exÃvi. Et cum vénerit, invénit eam scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spÃritus secum nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novÃssima hóminis illÃus pejóra prióribus. Factum est autem, cum hæc dÃceret: extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxÃsti. At ille dixit: QuinÃmmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertory
Ps 18:9, 10, 11, 12
JustÃtiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judÃcia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.
Communion
Ps 83:4-5
Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus: beáti, qui hábitant in domo tua, in sǽculum sǽculi laudábunt te.