3rd Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps. 24:16; 24:18; Ps. 24:1-2
v. Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimÃtte ómnia peccáta mea, Deus meus.
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confÃdo, non erubéscam.
v. Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimÃtte ómnia peccáta mea, Deus meus.
Epistle
1 Pet. 5:6-11
Léctio EpÃstolæ beáti Petri Apóstoli
CarÃssimi: Humiliámini sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estote et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens circuit, quærens, quem dévoret: cui resÃstite fortes in fide: sciéntes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fÃeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfÃciet, confirmábit solidabÃtque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Gradual
Ps. 54:23; 54:17; 54:19
Jacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet.
V. Dum clamárem ad Dóminum, exaudÃvit vocem meam ab his, qui appropÃnquant mihi. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps. 7:12
Deus judex justus, fortis et pátiens, numquid iráscitur per sÃngulos dies? Allelúja.
Gospel
Luc 15:1-10
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut audÃrent illum. Et murmurábant pharisǽi et scribæ, dicéntes: Quia hic peccatóres recipit et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parábolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdÃderit unam ex illis, nonne dimÃttit nonagÃnta novem in desérto, et vadit ad illam, quæ perÃerat, donec invéniat eam? Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens: et véniens domum, cónvocat amÃcos et vicÃnos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ perÃerat? Dico vobis, quod ita gáudium erit in cÅ“lo super uno peccatóre pÅ“niténtiam agénte, quam super nonagÃnta novem justis, qui non Ãndigent pÅ“niténtia. Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdÃderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat? Et cum invénerit, cónvocat amÃcas et vicÃnas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdÃderam? Ita dico vobis: gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre pÅ“niténtiam agénte.
Offertory
Ps. 9:11-12 9:13
Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelÃnquis quæréntes te: psállite Dómino, qui hábitat in Sion: quóniam non est oblÃtus oratiónem páuperum.
Communion
Luc 15:10
Dico vobis: gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.