3rd Sunday after Easter
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 65:1-2; Ps 65:3
v. Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dÃcite nómini ejus, allelúja: date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja.
DÃcite Deo, quam terribÃlia sunt ópera tua, Dómine! in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimÃci tui.
v. Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dÃcite nómini ejus, allelúja: date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja.
Epistle
1 Pet 2:11-19
Léctio EpÃstolæ beáti Petri Apóstoli
CarÃssimi: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrÃnos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mÃlitant advérsus ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, glorÃficent Deum in die visitatiónis. Subjécti Ãgitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi, quasi præcellénti: sive dúcibus, tamquam ab eo missis ad vindÃctam malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi lÃberi, et non quasi velámen habéntes malÃtiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte: fraternitátem dilÃgite: Deum timéte: regem honorificáte. Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. Hæc est enim grátia: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Alleluia
Ps 110:9; Luc 24:46
Allelúja, allelúja.
Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo. Allelúja.
Oportebat pati Christum, et resúrgere a mórtuis: et ita intráre in glóriam suam. Allelúja.
Gospel
Joannes 16:16-22
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Módicum, et jam non vidébitis me: et Ãterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. Dixérunt ergo ex discÃpulis ejus ad Ãnvicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me: et Ãterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem? Dicébant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Módicum? nescÃmus, quid lóquitur. Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quǽritis inter vos, quia dixi: Módicum, et non vidébitis me: et Ãterum módicum, et vidébitis me. Amen, amen, dico vobis: quia plorábitis et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos autem contristabÃmini, sed tristÃtia vestra vertétur in gáudium. Múlier cum parit, tristÃtiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo in mundum. Et vos Ãgitur nunc quidem tristÃtiam habétis, Ãterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis.
Offertory
Ps 145:2
Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu ero, allelúja.
Communion
Joannes 16:16
Módicum, et non vidébitis me, allelúja: Ãterum módicum, et vidébitis me, quia vado ad Patrem, allelúja, allelúja.