2nd Sunday of Lent
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Sung Text
Introit
Ps 24:6; 24:3; 24:22; Ps 24:1-2
v. Reminíscere miseratiónum tuarum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris.
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam.
v. Reminíscere miseratiónum tuarum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris.
Reading
Epistle
1 Thess 4:1-7
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
Fratres: Rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu: ut, quemádmodum accepístis a nobis, quómodo opórteat vos ambuláre et placére Deo, sic et ambulétis, ut abundétis magis. Scitis enim, quæ præcépta déderim vobis Per Dominum Jesum. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne et honóre; non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: et ne quis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Sung Text
Gradual and Alleluia
Ps 24:17-18; Tractus; Ps 105:1-4
Tribulatiónes cordis mei dilatátæ sunt: de necessitátibus meis éripe me, Dómine,
V. Vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.
_
Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
V. Quis loquétur poténtias Dómini: audítas fáciet omnes laudes ejus?
V. Beáti, qui custódiunt judícium et fáciunt justítiam in omni témpore.
V. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo.
Reading
Gospel
Matt 17:1-9
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
Sung Text
Offertory
Ps 118:47; 118:48
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.
Sung Text
Communion
Ps 5:2-4
Intéllege clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.