2nd Sunday of Advent
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Is 30:30; Ps 79:2
v. Pópulus Sion, ecce, Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audÃtam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætÃtia cordis vestri.
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
v. Pópulus Sion, ecce, Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audÃtam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætÃtia cordis vestri.
Epistle
Rom 15:4-13
Lectio EpÃstolæ beáti Pauli Apostoli ad Romános
Fratres: Quæcúmque scripta sunt, ad nostram doctrÃnam scripta sunt: ut per patiéntiam et consolatiónem Scripturárum spem habeámus. Deus autem patiéntiæ et solácii det vobis idÃpsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. Propter quod suscÃpite Ãnvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. Dico enim Christum Jesum minÃstrum fuÃsse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Et Ãterum dicit: Lætámini, gentes, cum plebe ejus. Et iterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum: et magnificáte eum, omnes pópuli. Et rursus IsaÃas ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo: ut abundétis in spe et virtúte SpÃritus Sancti.
Gradual
Ps 49:2-3; 49:5
Ex Sion species decóris ejus: Deus maniféste véniet,
V. Congregáte illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifÃcia. Allelúja, allelúja,
Alleluia
Ps 121:1
V. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini Ãbimus. Allelúja.
Gospel
Matt 11:2-10
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo tempore: Cum audÃsset Joánnes in vÃnculis ópera Christi, mittens duos de discÃpulis suis, ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an alium exspectámus? Et respóndens Jesus, ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni, quæ audÃstis et vidÃstis. Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, cÅ“pit Jesus dÃcere ad turbas de Joánne: Quid exÃstis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Sed quid exÃstis vidére? hóminem móllibus vestitum? Ecce, qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exÃstis vidére? Prophétam? Etiam dico vobis, et plus quam Prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.
Offertory
Ps 84:7-8
Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Communion
Bar 5:5; 4:36
Jerúsalem, surge et sta in excélso, et vide jucunditátem, quæ véniet tibi a Deo tuo.