All Mass Readings

2nd Sunday after Easter

1962 Roman MissalSunday, April 19, 2026Eastertide

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Ps 32:5-6; Ps 32:1

Chant link pending

v. Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja.

Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.

v. Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja.

Reading

Epistle

1 Petri 2:21-25

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli

Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut, peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Luc 24:35; Joannes 10:14

Chant link pending

Allelúja, allelúja.

Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja

Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.

Reading

Gospel

Joann 10:11-16

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem

In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.~

Sung Text

Offertory

Ps 62:2; 62:5

Chant link pending

Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.

Sung Text

Communion

Joannes 10:14

Chant link pending

Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.