26th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Sap 1:7; Ps 67:2
v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Epistle
Col 1:9-14
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Fratres: Non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis Dei, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in scientia Dei: in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omni patiéntia, et longanimitáte cum gáudio, grátias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum.
Alleluia
Ps 103:30
Allelúja, allelúja.
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur)
V. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Offertory
Ps 67:29-30
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Communion
Act 2:2; 2:4
Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.