25th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Sap 1:7; Ps 67:2
v. SpÃritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimÃci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
v. SpÃritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Epistle
1 Thess 1:2-10
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
Fratres: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fÃdei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes, fratres, dilécti a Deo. electiónem vestram: quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in SpÃritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio SpÃritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Acháia. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant, qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servÃre Deo vivo et vero, et exspectáre FÃlium eius de cÅ“lis quem suscitávit ex mórtuis Iesum, qui erÃpuit nos ab ira ventúra.
Alleluia
Ps 103:30
Allelúja, allelúja.
EmÃtte SpÃritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur)
V. Veni, Sancte SpÃritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Offertory
Ps 67:29-30
ConfÃrma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Communion
Act 2:2; 2:4
Factus est repénte de cÅ“lo sonus, tamquam adveniéntis spÃritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes SpÃritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.