22nd Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 129:3-4; Ps 129:1-2
v. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
v. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.
Epistle
Phil 1:6-11
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Fratres: ConfÃdimus in Dómino Jesu, quia, qui cÅ“pit in vobis opus bonum, perfÃciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentÃre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vÃnculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justÃtiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
Gradual
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 113:11
Qui timent Dóminum sperent in eo: adjútor et protéctor eórum est. Allelúja.
Gospel
Matt 22:15-21
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consÃlium iniérunt, ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discÃpulos suos cum Herodiánis, dicéntes: MagÃster, scimus, quia verax es et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis, quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? Cógnita autem Jesus nequÃtia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numÃsma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: Cujus est imágo hæc et superscrÃptio? Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo, quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari; et, quæ sunt Dei, Deo.
Offertory
Esth 14:12; 14:13
Recordáre mei, Dómine, omni potentátui dóminans: et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspéctu prÃncipis.
Communion
Ps 16:6
Ego clamávi, quóniam exaudÃsti me, Deus: inclÃna aurem tuam et exáudi verba mea.