20th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Dan 3:31; 31:29; 31:35; Ps 118:1
v. Omnia, quæ fecÃsti nobis, Dómine, in vero judÃcio fecÃsti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obÅ“dÃvimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobÃscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
v. Omnia, quæ fecÃsti nobis, Dómine, in vero judÃcio fecÃsti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obÅ“dÃvimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobÃscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Epistle
Ephes 5:15-21
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolÃte fÃeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolÃte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini SpÃritu Sancto, loquéntes vobismetÃpsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti Ãnvicem in timóre Christi.
Gradual
Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno.~
V. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja, allelúja
Alleluia
Ps 107:2
Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja.
Gospel
Joannes 4:46-53
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fÃlius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audÃsset, quia Jesus advenÃret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fÃlium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodÃgia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fÃlius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fÃlius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fÃlius ejus vÃveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relÃquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: FÃlius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.
Offertory
Ps 136:1
Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.
Communion
Ps 118:49-50
Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedÃsti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.