All Mass Readings

St. Raphael the Archangel

1962 Roman MissalSaturday, October 24, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Ps 102:20; Ps 102:1

v. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.

Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.

v. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.

Epistle

Tob 12:7-15

Léctio libri Tobíæ

In diébus illis: Dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta et facit invenire misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem faciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit, ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.

Gradual

Tob 8:3

Angelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dæmonem.

Alleluia

Ps 146:5; Ps 137:1-2

V. Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus.

Allelúja, allelúja.

V. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúja.

Gospel

Joann 5:1-4

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem

In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. ¶ Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsaida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiebat, a quacúmque detinebátur infirmitáte.

Offertory

Apoc 8:3; 8:4

Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei.

Communion

Dan 3:58

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.