St. Anthony Mary Claret
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 131:9-10; Ps 131:1
v. Sacerdótes tui, Dómine, induántur justÃtiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
v. Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus:
v. Sacerdótes tui, Dómine, induántur justÃtiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
Epistle
Heb 7:23-27
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcÃrco quod morte prohiberéntur permanére : Iesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetÃpsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, Ãnnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotÃdie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delÃctis hóstias offérre, deÃnde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seÃpsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Gradual
Ps 131:16-17
V. Sacerdótes ejus Ãnduam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
V. Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. Allelúia, allelúia.
Alleluia
Ps 109:4
V. Jurávit Dóminus, et non pÅ“nitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem MelchÃsedech. Allelúia.
Gospel
Matt 24:42-47
Lectio sancti Evangelii secundum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Vigiláte ergo, quia nescÃtis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamÃlias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non sÃneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescÃtis hora FÃlius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constÃtuit dóminus suus super famÃliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constÃtuet eum.
Offertory
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Communion
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constÃtuet eum. (Allelúja.)