St. Peter of Alcantara
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 91:13-14; Ps 91:2
v. Justus ut palma florébit: sicut cedrus LÃbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, AltÃssime.
v. Justus ut palma florébit: sicut cedrus LÃbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
Philipp 3:7-12
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exÃstimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justÃtiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justÃtia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illÃus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Gradual
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judÃcium.
V. Lex Dei ejus in corde ipsÃus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Gospel
Luc 12:32-34
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: NolÃte timére, pusÃllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. ¶ Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cÅ“lis: quo fur non apprópiat, neque tÃnea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertory
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuÃsti ei. (Allelúja.)
Communion
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquÃstis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)