All Mass Readings

St. John Leonardi

1962 Roman MissalFriday, October 9, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Eccli 42:15-16; Ps 95:1

v. In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.

Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.

v. In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.

Epistle

2 Cor 4:1-6, 15-18

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios

Fratres: Habéntes administratiónem juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo. Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum: in iis, qui péreunt, est opértum: in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Omnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actione, abúndet in glóriam Dei. Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim, quod in præsenti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis, non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

Gradual

Ps 72:21; 68:10

Inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: zelus domus tuæ comédit me.

Alleluia

Isa 49:2; Ps 70:7

Pósuit os meum quasi gládium acutum: in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam. Allelúja, allelúja.

Tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis, Allelúja.

Gospel

Luc 10:1-9

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.

Offertory

Col 1:25

Christi factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi, ut ímpleam verbum Dómini.

Communion

Phil 3:7

Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta.