Ember Saturday of September
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 94:6-7; Ps 94:1
v. VenÃte, adorémus Deum et procidámus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est Dóminus, Deus noster.
VenÃte, exsultémus Dómino: jubilémus Deo, salutári nostro.
v. VenÃte, adorémus Deum et procidámus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est Dóminus, Deus noster.
Epistle
Hebr 9:2-12
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres: Tabernáculum factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposÃtio panum, quæ dÃcitur Sancta. Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dÃcitur Sancta sanctórum: áureum habens thurÃbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áuea habens manna, et virga Aaron, quæ frondúerat, et tábulæ testaménti, supérque eam erant Chérubim glóriæ obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicéndum per sÃngula. His vero ita compósitis; in prióri quidem tabernáculo semper introÃbant sacerdótes, sacrificiórum offÃcia consummántes: in secúndo autem semel in anno solus póntifex, non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia: hoc significánte SpÃritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernaculo habénte statum. Quæ parábola est témporis instántis: juxta quam múnera et hóstiæ offerúntur, quæ non possunt juxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solummodo in cibis, et in pótibus, et váriis baptismátibus, et justÃtiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis. Christus autem assÃstens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis; neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introÃvit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.
Gradual
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli.
V. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Gospel
Luc 13:6-17
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dicébat Jesus turbis hanc similitúdinem: Arbórem fici habébat quidam plantátam in vÃnea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invénit. Dixit autem ad cultórem vÃneæ: Ecce, anni tres sunt, ex quo vénio quærens fructum in ficúlnea hac, et non invénio: succÃde ergo illam: ut quid étiam terram óccupat? At ille respóndens, dicit illi: Dómine, dimÃtte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam et mittam stércora: et si quidem fécerit fructum: sin autem, in futúrum succÃdes eam. Erat autem docens in synagóga eórum sábbatis. Et ecce múlier, quæ habébat spÃritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omnÃno póterat sursum respÃcere. Quam cum vidéret Jesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimÃssa es ab infirmitáte tua. Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum. Respóndens autem archisynagógus, indÃgnans quia sábbato curásset Jesus, dicébat turbæ: Sex dies sunt, in quibus opórtet operári: in his ergo venÃte, et curámini, et non in die sábbati. Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritæ, unusquÃsque vestrum sábbato non solvit bovem suum aut ásinum a præsépio, et ducit adaquáre? Hanc autem fÃliam Abrahæ, quam alligávit sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vÃnculo isto die sábbati? Et cum hæc dÃceret, erubescébant omnes adversárii ejus: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo.
Offertory
Ps 87:2-3
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Communion
Levit 23:41; 23:43
Mense séptimo festa celebrábitis, cum in tabernáculis habitáre fécerim fÃlios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti, ego Dóminus, Deus vester.
Lesson 1
Levit 23:26-32
Léctio libri LevÃtici
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetÃsque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino. Omne opus servÃle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus, Deus vester. Omnis ánima, quæ afflicta non fúerit die hac, perÃbit de pópulis suis: et quæ óperis quÃdpiam fécerit, delébo eam de pópulo suo. Nihil ergo óperis faciétis in eo: legÃtimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus et habitatiónibus vestris. Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra: dicit Dóminus omnÃpotens.
Lesson 2
Levit 23:39-43
Léctio libri LevÃtici
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: A quintodécimo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis ferias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est réquies. SumetÃsque vobis die primo fructus arbóris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabÃmini coram Dómino, Deo vestro. CelebrabitÃsque sollemnitátem ejus septem diébus per annum: legÃtimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis, et habitábitis in umbráculis septem diébus. Omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis: ut discant pósteri vestri, quod in tabernáculis habitáre fécerim fÃlios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus, Deus vester.
Lesson 3
Mich 7:14; 7:16; 7:18-20
Léctio Michææ Prophétæ.
Dómine, Deus noster, pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ, habitántes solos in saltu, juxta dies antiquos. Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Quis Deus sÃmilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuæ ? Non immÃttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur, et miserébitur nostri: depónet iniquitátes nostras, et projÃciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Abraham: quæ jurásti pátribus nostris a diébus antiquis: Dómine, Deus noster.
Lesson 4
Zach 8:14-19
Léctio ZacharÃæ Prophétæ
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Hæc dicit Dóminus exercÃtuum: Sicut cogitávi, ut afflÃgerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus, et non sum misértus: sic convérsus cogitávi in diébus istis, ut benefáciam domui Juda et Jerúsalem: nolÃte timére. Hæc sunt ergo verba, quæ faciétis: LoquÃmini veritátem, unusquÃsque cum próximo suo: veritátem et judÃcium pacis judicáte in portis vestris. Et unusquÃsque malum contra amÃcum suum ne cogitétis in córdibus vestris: et juraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dóminus. Et factum est verbum Dómini exercÃtuum ad me, dicens: Hæc dicit Dóminus exercÃtuum: Jejúnium quarti et jejúnium quinti et jejúnium séptimi et jejúnium décimi erit dómui Juda in gáudium et lætÃtiam et in sollemnitátes præcláras: veritátem tantum et pacem dilÃgite: dicit Dóminus exercÃtuum.
Lesson 5
Dan 3:47-51; Hymnus; Dan 3:52-59
Léctio Daniélis Prophétæ
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum AzarÃa et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragÃnta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minÃstros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omnÃno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ Ãntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:
_
BenedÃctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Et benedÃctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula.
BenedÃctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
BenedÃctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
BenedÃctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
BenedÃctus es, qui sedes super Chérubim, Ãntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
BenedÃctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
BenedÃcant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et glorÃficent in sǽcula.
BenedÃcant te coeli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et glorÃficent in sǽcula.
Glória Patri, et FÃlio, et SpirÃtui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula.
Sicut erat in princÃpio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
BenedÃctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.