St. Augustine
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Eccli 15:5; Ps 91:2
v. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spÃritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ Ãnduit eum. (Allelúja, allelúja.)
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, AltÃssime.
v. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spÃritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ Ãnduit eum. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
2 Tim 4:1-8
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
CarÃssime: TestÃficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsÃus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, Ãncrepa in omni patiéntia, et doctrÃna. Erit enim tempus, cum sanam doctrÃnam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audÃtum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vÃgila, in ómnibus labóra, opus fac EvangelÃstæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delÃbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justÃtiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui dÃligunt advéntum ejus.
Gradual
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judÃcium.
V. Lex Dei ejus in corde ipsÃus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 88:21
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. Allelúja.
Gospel
Matt 5:13-19
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad nÃhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homÃnibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cÃvitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homÃnibus, ut vÃdeant ópera vestra bona, et glorÃficent Patrem vestrum, qui in cÅ“lis est. NolÃte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cÅ“lum et terra, jota unum aut unus apex non præterÃbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mÃnimis, et docúerit sic hómines, mÃnimus vocábitur in regno cÅ“lórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cÅ“lórum.
Offertory
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in LÃbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Communion
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constÃtuit dóminus super famÃliam suam: ut det illis in témpore trÃtici mensúram. (Allelúja.)