St. Hyacinth
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 36:30-31; Ps 36:1
v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judÃcium: lex Dei ejus in corde ipsÃus. (Allelúja, allelúja.)
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judÃcium: lex Dei ejus in corde ipsÃus. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
Eccli 31:8-11
Léctio libri Sapiéntiæ
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabÃlia in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: Ãdeo stabilÃta sunt bona illÃus in Dómino, et eleemósynas illÃus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Gradual
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus LÃbani multiplicábitur in domo Dómini.
Alleluia
Ps 91:3; Ja 1:12
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accÃpiet corónam vitæ. Allelúja.
Gospel
Luc 12:35-40
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Sint lumbi vestri præcÃncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos sÃmiles homÃnibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcÃnget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigÃlia, et si in tértia vigÃlia vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamÃlias, qua hora fur venÃret, vigiláret útique, et non sÃneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, FÃlius hóminis véniet.
Offertory
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Communion
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constÃtuet eum. (Allelúja.)