19th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 77:1
v. Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum.
Attendite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
v. Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum
Epistle
Ephes 4:23-28
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Fratres: Renovámini spÃritu mentis vestræ, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justÃtia et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquÃmini veritátem unusquÃsque cum próximo suo: quóniam sumus Ãnvicem membra. IrascÃmini, et nolÃte peccáre: sol non occÃdat super iracúndiam vestram. NolÃte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat, unde trÃbuat necessitátem patiénti.
Gradual
Ps 140:2
Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine.
V. Elevatio mánuum meárum sacrifÃcium vespertÃnum. Allelúja, allelúja
Alleluia
Ps 104:1
Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.
Gospel
Matt 22:1-14
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Loquebátur Jesus princÃpibus sacerdótum et pharisǽis in parábolis, dicens: SÃmile factum est regnum cÅ“lórum hómini regi, qui fecit núptias fÃlio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad nuptias, et nolébant venÃre. Iterum misit álios servos, dicens: DÃcite invitátis: Ecce, prándium meum parávi, tauri mei et altÃlia occÃsa sunt, et ómnia paráta: venÃte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audÃsset, iratus est: et, missis exercÃtibus suis, pérdidit homicÃdas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed, qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad exitus viárum et, quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestÃtum veste nuptiáli. Et ait illi: AmÃce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minÃstris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, mÃttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
Offertory
Ps 137:7
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.
Communion
Ps 118:4-5
Tu mandásti mandáta tua custodÃri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiéndas justificatiónes tuas.