18th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Eccli 36:18; Ps 121:1
v. Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini Ãbimus.
v. Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël
Epistle
1 Cor 1:4-8
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dÃvites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crÃmine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
Gradual
Ps 121:1; 121:7
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini Ãbimus.
V. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis. Allelúja, allelúja
Alleluia
Ps 101:16
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.
Gospel
Matt 9:1-8
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Ascéndens Jesus in navÃculam, transfretávit et venit in civitátem suam. Et ecce, offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: ConfÃde, fili, remittúntur tibi peccáta tua. Et ecce, quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Et cum vidÃsset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facÃlius dÃcere: Dimittúntur tibi peccáta tua; an dÃcere: Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia FÃlius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surréxit et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homÃnibus.
Offertory
Exodi 24:4; 24:5
Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta et Ãmmolans vÃctimas: fecit sacrifÃcium vespertÃnum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.
Communion
Ps 95:8-9
Tóllite hóstias, et introÃte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.