16th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 85:3; 85:5; Ps 85:1
v. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
InclÃna, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi me: quóniam inops, et pauper sum ego.
v. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
Epistle
Ephes 3:13-21
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Fratres: Obsecro vos, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cÅ“lis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divÃtias glóriæ suæ, virtúte corroborári per SpÃritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublÃmitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei. Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter, quam pétimus aut intellégimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis: ipsi glória in Ecclésia et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.
Gradual
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja
Alleluia
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabÃlia fecit Dóminus. Allelúja.
Gospel
Luc 14:1-11
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Cum intráret Jesus in domum cujúsdam prÃncipis pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Et ecce, homo quidam hydrópicus erat ante illum. Et respóndens Jesus dixit ad legisperÃtos et pharisǽos, dicens: Si licet sábbato curáre? At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum ac dimÃsit. Et respóndens ad illos, dixit: Cujus vestrum ásinus aut bos in púteum cadet, et non contÃnuo éxtrahet illum die sábbati? Et non póterant ad hæc respóndere illi. Dicebat autem et ad invitátos parábolam, inténdens, quómodo primos accúbitus elÃgerent, dicens ad illos: Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo, et véniens is, qui te et illum vocávit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incÃpias cum rubóre novÃssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novÃssimo loco: ut, cum vénerit, qui te invitávit, dicat tibi: AmÃce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus: quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humÃliat, exaltábitur.
Offertory
Ps 39:14; 39:15
Dómine, in auxÃlium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxÃlium meum réspice.
Communion
Ps 70:16-17; 70:18
Dómine, memorábor justÃtiæ tuæ solÃus: Deus, docuÃsti me a juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelÃnquas me.