15th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 85:1; 85:2-3; Ps 85:4
v. InclÃna, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.
LætÃfica ánimam servi tui: quia ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
v. InclÃna, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.
Epistle
Gal 5:25-26; 6:1-10
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Fratres: Si spÃritu vÃvimus, spÃritu et ambulémus. Non efficiámur inanis glóriæ cúpidi, Ãnvicem provocántes, Ãnvicem invidéntes. Fratres, et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delÃcto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spÃritu lenitátis, consÃderans teÃpsum, ne et tu tentéris. Alter alterÃus ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exÃstimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquÃsque, et sic in semetÃpso tantum glóriam habébit, et non in áltero. UnusquÃsque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechizátur verbo, ei, qui se catechÃzat, in ómnibus bonis. NolÃte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spÃritu, de spÃritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficiéntes. Ergo, dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, maxime autem ad domésticos fÃdei.
Gradual
Ps 91:2-3
Bonum est confitéri Dómino: et psallere nómini tuo, AltÃssime.
V. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 94:3
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.
Gospel
Luc 7:11-16
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discÃpuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fÃlius únicus matris suæ: et hæc vÃdua erat, et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidÃsset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. - Hi autem, qui portábant, stetérunt - Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cÅ“pit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.
Offertory
Ps 39:2; 39:3; 39:4
Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudÃvit deprecatiónem meam: et immÃsit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.
Communion
Joann 6:52
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.