13th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 73:20; 73:19; 73:23; Ps 73:1
v. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelÃnquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Ut quid, Deus, reppulÃsti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
v. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelÃnquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Epistle
Gal 3:16-22
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Fratres: Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semÃnibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigÃnta annos facta est lex, non Ãrritum facit ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. Quid igitur lex? Propter transgressiónes pósita est, donec venÃret semen, cui promÃserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem unÃus non est: Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promÃssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justÃtia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promÃssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.
Gradual
Ps 73:20; 73:19; 73:22
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
V. Exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum. Allelúja, allelúja
Alleluia
Ps 89:1
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. Allelúja.
Gospel
Luc 17:11-19
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transÃbat per médiam SamarÃam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levavérunt vocem dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magnÃficans Deum, et cecidit in fáciem ante pedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? Non est invéntus, qui redÃret et daret glóriam Deo, nisi hic alienÃgena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit.
Offertory
Ps 30:15-16
In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Communion
Sap 16:20
Panem de cÅ“lo dedÃsti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum et omnem sapórem suavitátis.