11th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 67:6-7; 67:36; Ps 67:2
v. Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimÃci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
v. Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ.
Epistle
1 Cor 15:1-10
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad CorÃnthios.
Fratres: Notum vobis fácio Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepÃstis, in quo et statis, per quod et salvámini: qua ratione prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidÃstis. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi: quóniam Christus mortuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim. Deinde visus est plus quam quingéntis frátribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt. Deinde visus est Jacóbo, deinde Apóstolis ómnibus: novÃssime autem ómnium tamquam abortÃvo, visus est et mihi. Ego enim sum mÃnimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit.
Gradual
Ps 27:7 27:1
In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi.
V. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne sÃleas, ne discédas a me. Allelúja, allelúja
Alleluia
Ps 80:2-3
Exsultáte Deo, adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cÃthara. Allelúja.
Gospel
Marc 7:31-37
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum.
In illo témpore: Exiens Jesus de fÃnibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ, inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dÃgitos suos in aurÃculas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus: et suspÃciens in cÅ“lum, ingémuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperÃre. Et statim apértæ sunt aures ejus, et solútum est vÃnculum linguæ ejus, et loquebátur recte. Et præcépit illis, ne cui dÃcerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant: et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audÃre et mutos loqui.
Offertory
Ps 29:2-3
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepÃsti me, nec delectásti inimÃcos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.
Communion
Prov 3:9-10
Hónora Dóminum de tua substántia, et de prÃmitiis frugum tuárum: et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária redundábunt.